Carmina Burana (ca. 1230) Carmina amatoria (CXXIII-CLXXXVI) **************************** CXXIII Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179) 1. Versa est in luctum cithara Waltheri, non quia se ductum extra gregem cleri vel eiectum doleat vel abiecti lugeat vilitatem morbi, sed quia considerat, quod finis accelerat improvisus orbi. Refl. Libet intueri iudices ecclesie, quorum status hodie peior est quam heri. 2. Umbra cum videmus valles operiri, proximo debemus noctem experiri; sed cum montes videris et colles cum ceteris rebus obscurari, nec fallis nec falleris, si mundo tunc asseris noctem dominari. Refl. Libet intueri iudices ecclesie, quorum status hodie peior est quam heri. 3. Per convalles nota laicos exleges, notos turpi nota principes et reges, quos pari iudicio luxus et ambitio quasi nox obscurat, quos celestis ultio bisacuto gladio perdere maturat. Refl. Libet intueri iudices ecclesie, quorum status hodie peior est quam heri. 4. Restat, ut per montes figurate notes scripturarum fontes, Christi sacerdotes; colles dicti mystice, eo quod in vertice Sion constituti mundo sunt pro speculo, si legis oraculo vellent non abuti. Refl. Libet intueri iudices ecclesie, quorum status hodie peior est quam heri. 5. Iubent nostri colles dari cunctis fenum et preferri molles sanctitati senum; fit hereditarium Dei sanctuarium, et ad Christi dotes preponuntur hodie expertes scientie presulum nepotes. Refl. Si rem bene notes, succedunt in vitium et in beneficium terreni nepotes. 6. Veniat in brevi, Iesu, bene Deus, finis huius evi annus iubileus! moriar, ne videam Antichristi frameam, cuius precessores iam non sani dogmatis stant in Monte Chrismatis censuum censores! Refl. Si rem bene notes, succedunt in vitium et in beneficium terreni nepotes. CXXIIIa Ludit in humanis divina potentia rebus, Et certam presens vix habet hora fidem. (Ovidius, Ex Ponto, 4, 3, 49/50) CXXIV 1. Dum Philippus moritur Palatini gladio. virtus mox conteritur scelerosi vitio. 2. Dulcis mos obtegitur a doli diluvio. hëu, quo progreditur fidei transgressio! 3. Lex amara legitur, dum caret principio, mel in fel convertitur, nulla viget ratio. CXXV Otloh Ratisbonensis (ca. 1010 - ca. 1070) Ante Dei vultum nil pravi constat inultum. Felices oculi, qui cernunt gaudia celi! Grande scelus grandi studio debet superari. CXXVI 1. Huc usque, me miseram! rem bene celaveram et amavi callide. 2. Res mea tandem patuit, nam venter intumuit, partus instat gravide. 3. Hinc mater me verberat, hinc pater improperat, ambo tractant aspere. 4. Sola domi sedeo, egredi non audeo nec inpalam ludere. 5. Cum foris egredior, a cunctis inspicior, quasi monstrum fuerim. 6. Cum vident hunc uterum, alter pulsar alterum, silent, dum transierim. 7. Semper pulsant cubito, me designant digito, ac si mirum fecerim. 8. Nutibus me indicant, dignam rogo iudicant, quod semel peccaverim. 9. Quid percurram singula? ego sum in fabula et in ore omnium. 10. Ex eo vim patior, iam dolore morior, semper sum in lacrimis. 11. Hoc dolorem cumulat, quod amicus exulat propter illud paululum. 12. Ob patris sevitiam recessit in Franciam a finibus ultimis. 13. Sum in tristitia de eius absentia in doloris cumulum. CXXVII 1. Deus pater, adiuva, quia mors est proxima! festina succurrere! iam me vult invadere! 2. Dona, pater, spatium, da michi consilium! faciam me monachum, si concedis crastinum. 3. «O mi dilectissime, quid iam cupis agere? secus tibi consule, noli me relinquere!» 4. Tua, frater, pietas movet michi lacrimas, qui eris ut orphanus, postquam ero monachus. 5. «Ergo mane paululum saltim per hoc triduum! forsan hoc periculum non erit mortiferum.» 6. Tanta est angustia, que percurrit viscera, quod est michi dubia vita quoque crastina. 7. «Monachorum regula non est tibi cognita? ieiunant cottidie, vigilant assidue.» 8. Qui pro Deo vigilant, coronari postulant; qui pro Deo esurit, satiari exigit. 9. «Dura donant pabula, fabas ac legumina, post tale convivium potum aque modicum.» 10. Quid prosunt convivia quidve Dionysia, ubi + et dapibus caro datur vermibus? 11. «Vel parentum gemitus moveat te penitus, qui te plangunt monachum veluti iam mortuum!» 12. Qui parentes diligit atque Deum negligit, reus inde fuerit, quando iudex venerit. 13. «Numquam magis videris, quem tu tantum diligis: illum Parme clericum Guidonem pulcherrimum.» 14. + His est quo relinquerem, nisi mori crederem; sed cum mors est dubia, postponamus omnia. 15. «O ars dialectica, numquam esses cognita, que tot facis clericos exules ac miseros!» 16. Hëu michi misero! quid agam, iam nescio. longo in exilio sum sine consilio. 17. Parce, frater, fletibus! forsitan fit melius. iam mutatur animus: nondum ero monachus. CXXVIII 1. Remigabat naufragus olim sine portu; verrebatur pelagus Aquilonis ortu. dum navis ab equore diu quassaretur, non fuit in litore, qui compateretur. 2. Tandem duo pueri portum innuere fatigato pauperi vitam reddidere. iuvenum discretio signat ei portum; cedit huic compendio, quicquid est distortum. CXXIX 1. Exul ego clericus ad laborem natus tribulor multotiens paupertati datus. 2. Litterarum studiis vellem insudare, nisi quod inopia cogit me cessare. 3. Ille meus tenuis nimis est amictus; sepe frigus patior calore relictus. 4. Interesse laudibus non possum divinis, nec misse nec vespere, dum cantetur finis. 5. Decus N. dum sitis insigne, postulo suffragia de vobis iam digne. 6. Ergo mentem capite similem Martini: vestibus induite corpus peregrini, 7. Ut vos Deus transferat ad regna polorum! ibi dona conferat vobis beatorum. CXXX 1. Olim lacus colueram, olim pulcher exstiteram, dum cygnus ego fueram. miser! miser! Refl. Modo niger et ustus fortiter! 2. Eram nive candidior, quavis ave formosior; modo sum corvo nigrior. miser! miser! Refl. Modo niger et ustus fortiter! 3. Me rogus urit fortiter, gyrat, regyrat garcifer; propinat me nunc dapifer. miser! miser! Refl. Modo niger et ustus fortiter! 4. Mallem in aquis vivere, nudo semper sub aere, quam in hoc mergi pipere. miser! miser! Refl. Modo niger et ustus fortiter! 5. Nunc in scutella iaceo et volitare nequeo; dentes Prendente video - miser! miser! Refl. Modo niger et ustus fortiter! CXXXI Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236) 1. Dic, Christi veritas, dic, cara raritas, dic, rara Caritas: ubi nunc habitas? aut in Valle Visionis? aut in throno Pharaonis? aut in alto cum Nerone? aut in antro cum Theone? vel in fiscella scirpea cum Moyse plorante? vel in domo Romulea cum Bulla fulminante? 2. Respondit Caritas: «homo, quid dubitas? quid me sollicitas? non sum, quo mussitas, nec in euro nec in austro, nec in foro nec in claustro, nec in bysso vel cuculla, nec in bello nec in bulla: de Iericho sum veniens, ploro cum sauciato, quem duplex Levi transiens non astitit grabato.» 3. O vox prophetica, o Nathan, predica: culpa Davitica patet non modica! dicit Nathan: «non clamabo», «neque» David «planctum dabo», cum sit Christi rupta vestis, contra Christum Christus testis. ve, ve vobis, hypocrite, qui culicem colatis! que Cesaris sunt, reddite, ut Christo serviatis! CXXXIa Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236) 1. Bulla fulminante sub iudice tonante, reo appellante, sententia gravante Veritas supprimitur, distrahitur et venditur Iustitia prostante; itur et recurritur ad Curiam, nec ante quid consequitur, quam exuitur quadrante. 2. Pape ianitores Cerbero surdiores. in spe vana plores, nam etiamsi fores Orphëus, quem audiit Pluto deus Tartareus, non ideo perores, malleus argenteus ni feriat ad fores, ubi Protëus variat mille colores. 3. Si queris prebendas, vitam frustra commendas; mores non pretendas, ne iudicem offendas! frustra tuis litteris inniteris; moraberis per plurimas kalendas - tandem exspectaveris a ceteris ferendas, paris ponderis pretio nisi contendas. 4. Iupiter, dum orat Danen, frustra laborat; sed eam deflorat, auro dum se colorat: auro nil potentius, nil gratius, nec Tullius facundius perorat. sed hos urit acrius, quos amplius honorat; nichil iustius, calidum Crassus dum vorat! CXXXII 1a. Iam vernali tempore terra viret germine, sol novo cum iubare. frondent nemora, candent lilia, florent omnia. 1b. Est celi serenitas, aeris suavitas, ventorum tranquillitas; est temperies clara et dies, cantant volucres: 2a. Merulus cincitat, acredula rupillulat, turdus truculat et sturnus pusitat, turtur gemitat, palumbes plausitat, perdix cicabat, anser craccitat, cignus drensat, pavo paululat, gallina gacillat, ciconia clocturat, pica concinnat, hirundo et trisphat, apes bombilat, merops sincidulat. 2b. Bubo bubilat et guculus guculat, passer sonstitiat et corvus croccitat, vultur pulpat, accipiter pipat, carrus titubat, cornix garrulat, aquila clangit, milvus lipit, anas tetrinnit, graculus fringit, vespertilio et stridit, butio et butit, grus et grurit, cicada fretendit. 3a. Onager mugilat, et tigris raceat, cervus docitat, et verres quirritat, leo rugit, pardus ferit, panther caurit, elephans barrit, linx et frennit, aper frendit, aries braterat, ovis atque balat, taurus mugit, equus et hinnit. 3b. Lepus vagit, et vulpis gannit, ursus uncat, et lupus ululat, canis latrat, catulus glutinat, rana coaxat, anguis sibilat, grillus grillat, sorex desticat, mus et minnit, mustela drindrit, sus et grunnit, asinus et rudit. 4. He sunt voces volucrum necnon quadrupedum, quarum modulamina vincit phenix unica. 5a. Iam horrifer Aquilo suavi cedit Zephiro, sole in estifero degente domicilio. dulcisona resonat harundo. floride cum floridis florent vites pampinis. odorifera surgunt gramina, gaudet agricola. 5b. Nunc dracones fluminum scatent emanantium; imber saluberrimus irrigat terram funditus; cataractas reserat Olimpus. redolent aromata, cum cinnamomo balsama. virent viola, rosa et ambrosia. coeunt animalia. CXXXIII Nomina avium 1a. Hic volucres celi referam sermone fideli: Accipiter, nisus, capus atque ciconia, picus, Pica, merops meropis, larus atque loaficus, ibis, Ardea vel turtur seu bubo, monedula, vultur. His assint aquile, pitrisculus herodiusque. Natura pariles hic state columba, palumbes, Corvus edax, cornix, upupe, ficedula, perdix, Noctua, fringellus seu nycticorax, amarellus, Milvus et inde parix, onocrotalus, anser et orix, Cygnus, olor, sturnus, mergus turdelaque, turdus, Quasquila cum merula, phasianus et ortygometra, Grus vel pellicanus, pavo vel anas, alietus, Aurificeps, cupude, sepicecula cruriculeque. Graculus haut deerit, furfarius hic residebit, Sparalus, attage, mullis vaga cum struthione, Sic cuculus, fulica, sic psitacus atque cicada. Te, vespertilio vel hirundo, non reticebo. Tu michi dulcisonam cape, mirle celer, philomenam! Laudula nulla tuum fugiatve cicendula raptum! Sic et lusciniam cum luciliis cape parvam! Nullus te passer fugiat, licet hunc tegat asser! Versu stare nequit carduelis, quique recedit. CXXXIV De nominibus ferarum 1a. Nomina paucarum sunt hic socianda ferarum. Sed leo sit primus, qui cunctarum basilëus. Hunc panthera, tigris comitentur cum leopardis. Rhinoceros sevus comprenditur atque camelus. Hinc etiam validos elephantes iungo vel uros. Bubalus, alx, pardus velox nimiumque dromedus, Ursus, aper, cervus avide sumuntur in esus, Hinnulus et caprea, capricornus, simia, spinga, Lynx, lupus atque lepus, vulpes, vulpecula, melus, Martarus et mygale, luter, castor tebelusque, Mus, mustela, sorex, glis gliris hyenaque cimex. Copulo spiriolum; reliquorum do tibi nullum. CXXXV 1. Cedit, hiems, tua durities; frigor abit, rigor et glacies brumalis et feritas, rabies, torpor et improba segnities, pallor et ira, dolor, macies. 2. Veris adest elegans acies, clara nitet sine nube dies, nocte micant Pliadum facies; grata datur modo temperies, temporis optima mollities. 3. Est pura mundi superficies, gramine redolent planities, induitur foliis abies, picta canit volucrum series, prata virent, iuvenum requies. 4. Nunc, Amor aureus, advenies, indomitos tibi subicies. tendo manus; michi quid facies? quam dederas, rogo, concilies, et dabitur saliens aries! CXXXVI 1. Omnia sol temperat purus et subtilis, nova mundo reserat facies Aprilis; ad amorem properat animus herilis, et iocundis imperat deus puerilis. 2. Rerum tanta novitas in sollemni vere et veris auctoritas iubet nos gaudere. vices prebet solitas; et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere. 3. Ama me fideliter! fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiter absens in remota. quisquis amat aliter, volvitur in rota. CXXXVII 1. Ver redit optatum cum gaudio, flore decoratum purpureo. aves edunt cantus quam dulciter! revirescit nemus, campus est amenus totaliter. 2. Iuvenes, ut flores accipiant et se per odores reficiant, virgines assumant alacriter et eant in prata floribus ornata communiter! CXXXVIII 1. Veris leta facies mundo propitiatur, hiemalis acies victa iam fugatur. in vestitu vario Flora principatur, nemorum dulcisono que cantu celebratur. 2. Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hoc vario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans it odore. certatim pro bravio curramus . . . . . . ore! 3. Litteratos convocat decus virginale; laicorum execrat pecus bestiale. cunctos amor incitat, numen generale; Venus se communicat, per iubar estivale. 4. Citharizat cantico dulcis philomena; flore rident vario prata iam serena; turba salit avium silve per amena; chorus promit virginum iam gaudia millena. CXXXIX 1. Tempus transit horridum, frigus hiemale, redit, quod est placidum, tempus estivale. quod cum Amor exigit sibi principale, qui Amorem diligit, dicat ei vale! 2. Mutatis temporibus tellus parit flores, pro diversis floribus variat colores. variis coloribus prata dant odores, philomena cantibus suscitat amores. 3. Quisquis amat, gaudeat tempus se videre, in quo sua debeat gaudia tenere! et cum Amor floreat, qui iubet gaudere, iam non sit, qui audeat inter nos lugere! 4. Unam quidem postulo tantum michi dari, cuius quidem osculo potest mors vitari. huic amoris vinculo cupio ligari; dulce est, hoc iaculo velle vulnerari 5. Si post vulnus risero, dulcis est lesura; si post risum flevero - talis est natura; sed cum etas venerit senectutis dura, lugeat, quod fecero, pro pena futura. 6. Sed quod eam diligo, mira res videtur; onus est, quo alligor, et vix sustinetur. unum de me iudico, quod verum habetur: morior, quam eligo nisi michi detur. CXL 1. Terra iam pandit gremium vernali lenitate, quod gelu triste clauserat brumali feritate. dulci venit strepitu Favonius cum vere, sevum spirans Boreas nos cessat commovere. tam grata rerum novitas quem patitur silere? 2. Nunc ergo canunt volucres, nunc cantum promunt iuvenes, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . modo ferro durior est, quem non mollit Venus, et saxo frigidior, qui non est igne plenus. pellantur nubes animi, dum aer est serenus! 3. Ecce iam vernant omnia fructu redivivo, pulso per temperiem tam frigore nocivo. tellus feta sui par- tus grande decus, flores gignit odoriferos nec non multos colores. Catonis visis talibus immutarentur mores! 4. Fronde nemus induitur, iam canit philomena, cum variis coloribus iam prata sunt amena. spatiari dulce est per loca nemorosa, dulcius est carpere iam lilium cum rosa, dulcissimum est ludere cum virgine formosa! 5. Verum, cum mente talia recensens oblectamina, sentio, quod anxia fiunt mea precordia: si friget, in qua ardeo, nec michi vult calere, quid tunc cantus volucrum michi queunt valere, quid tunc veris presentia? iam hiems erit vere! CXLI 1a. Florent omnes arbores, dulce canunt volucres; revirescunt frutices, congaudete, iuvenes! 1b. Meror abit squalidus, Amor adit calidus! superat velocius, qui non amat ocius. 1c. Virgo tu pulcherrima, cum non sis acerrima, verba das asperrima, sicut sis deterrima. 1d. Viribus infirmior ab Amore ferior, vulnera experior; si non sanas, morior. 1e. «Quid tu captas, iuvenis? queris, que non invenis. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1f. Mecum queris ludere - nulli me coniungere, cum Phenice complice vitam volo ducere.» 2a. Sed Amor durus est, ferus est, fortis est. qui nos vincit iuvenes, vincat et iuvenculas ultra modum rigidas! 2b. «Video dictis his, quid tu vis, quid tu sis, quod amare bene scis; et amari valeo, et iam intus ardeo.» CXLII 1. Tempus adest floridum, surgunt namque flores vernales; mox in omnibus immutantur mores. hoc, quod frigus leserat, reparant calores; cernimus hoc fieri per multos colores. 2. Stant prata plena floribus, in quibus nos ludamus! virgines cum clericis simul procedamus, per amorem Veneris ludum faciamus, ceteris virginibus ut hoc referamus! 3. «O dilecta domina, cur sic alienaris? an nescis, o carissima, quod sic adamaris? si tu esses Helena, vellem esse Paris! tamen potest fieri noster amor talis.» CXLIII 1. Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia: purpuratum floret pratum, sol serenat omnia. iam iam cedant tristia! estas redit, nunc recedit hiemis sevitia. 2. Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit veris tellus ubera. illi mens est misera, qui nec vivit nec lascivit sub estatis dextera! 3. Gloriantur et letantur in melle dulcedinis, qui conantur, ut utantur premio Cupidinis. simus iussu Cypridis gloriantes et letantes pares esse Paridis! CXLIV 1. Iam iam virent prata, iam iam virgines iocundantur, terre ridet facies. estas nunc apparuit, ornatusque florum lete claruit. 2. Nemus revirescit, frondent frutices, hiems seva cessit; leti, iuvenes, congaudete floribus! amor allicit vos iam virginibus. 3. Ergo militemus simul Veneri tristia vitemus nosque teneri! visus et colloquio, spes amorque trahant nos ad gaudia! CXLV 1. Musa venit carmine; dulci modulamine pariter cantemus! ecce virent omnia: prata, rus et nemus. 2. Mane garrit laudila, lupilulat acredula; iubente natura philomena queritur antiqua de iactura. 3. Hirundo iam finsat, cygnus dulce trinxat memorando fata, cuculat et cuculus per nemora vernata. 4. Pulchre cantant volucres; terre nitet facies vario colore et in partum solvitur redolens odore. 5. Late pandit tilia frondes, ramos, folia; thymus est sub ea viridi cum gramine, in quo fit chorea. 6. Patet et in gramine iocundo rivus murmure; locus est festivus. ventus cum temperie susurrat tempestivus. CXLVI 1. Tellus flore vario vestitur et veris presentia sentitur, philomena dulciter modulans auditur; sic hiemis sevitia finitur. 2. Rubent gene, coma disgregata fronte cedit parum inclinata; tota ridet facies; felix et beata, que tantis est virtutibus ornata! 3. Gracilis sub cingulo de more ista vincit balsamum odore; felix, qui cum virgine fruitur sopore! hic deis adequabitur honore. 4. Distant supercilia decenti et equali spatio ridenti. os invitat osculum simile poscenti; subvenias, mi domina, cadenti! 5. Vulneratus nequeo sanari, nulla vite poterit spes dari, nisi me pre ceteris velis consolari, que cuncta vincis forma singolari! CXLVII 1. Si de more cum honore lete viverem nec meroris nec doloris librum legerem, salutarem gramina, me novarem, mundo darem nova carmina. 2. Tamen cano, sed de vano statu Veneris, cuius Paris et scolaris sum cum ceteris qui noverunt varia decantare, veri dare sua gaudia. 3. Cutis aret, quia caret leto pectore; curans curo; de futuro timens tempore nequeo cum talibus accubare vel durare sub rivalibus. CXLVIII 1a. Floret tellus floribus, variis coloribus, floret et cum gramine. 1b. Faveant amoribus iuvenes cum moribus vario solamine! 1c. Venus assit omnibus ad eam clamantibus, assit cum Cupidine! 1d. Assit iam iuvenibus iuvamen poscentibus, ut prosint his domine! 2a. Venus, que est et erat, tela sua proferat in amantes puellas! 2b. Que amantes munerat, iuvenes non conterat nec pulchras domicellas! CXLIX 1. Floret silva nobilis floribus et foliis. ubi est antiquus meus amicus? hinc equitavit! eia! quis me amabit? Refl. Floret silva undique; nah mime gesellen ist mir we! CL 1. Redivivo vernat flore tellus, que tam diu marcuit, et vernali sol calore pulso brume statu claruit. iam philomena dulciter dulcisonis concentibus delectat cor suaviter. 2. Estas nunc tenella vestit fronde nuditatem arborum. puellaris turba gestit florem contemplari nemorum. hanc sequatur cum gaudio iam iuvenum militia, dulcis et leta contio! 3. Ergo leti aspirantes dulcem rerum ad temperiem iocundemur, gratulantes Veneream ad blanditiem et aurea Cupidinis ad iacula! sit animus velox ad cultum virginis! CLI 1. Virent prata hiemata tersa rabie, florum data mundo grata rident facie. solis radio nitent, albent, rubent, candent, veris, ritus iura pandent ortu vario. 2. Aves dulci melodia sonant garrule, omni via voce pia volant sedule, et in nemore frondes, flores et odores sunt; ardescunt iuniores hoc in tempore. 3. Congregatur, augmentatur cetus iuvenum, adunatur, colletatur chorus virginum; et sub tilia ad choreas Venereas salit mater, inter eas sua filia. 4. Restat una, quam fortuna dante veneror, clarens luna oportuna, ob quam vulneror dans suspiria. preelecta, simplex, recta cordi meo est invecta mutans tristia. 5. Quam dum cerno, de superno puto vergere. cuncta sperno, donec sterno solam Venere. hanc desidero ulnis plecti et subnecti, loco leto in secreto si contigero. CLII 1. Estas non apparuit preteritis temporibus, que sic clara fuerit; ornantur prata floribus. Refl. Aves nunc in silva canunt et canendo dulce garriunt. 2. Iuno lovem superat amore maritali; Mars a Vulcano capitur rete artificiali. Refl. Aves nunc in silva canunt et canendo dulce garriunt. 3. In exemplum Veneris hec fabula proponitur; Phebus Daphnem sequitur, Europa tauro luditur. Refl. Aves nunc in silva canunt et canendo dulce garriunt. 4. Amor querit iuvenes, ut ludant cum virginibus; Venus despicit senes, qui impleti sunt doloribus. Refl. Aves nunc in silva canunt et canendo dulce garriunt. CLIII 1. Tempus transit gelidum, mundus renovatur, verque redit floridum, forma rebus datur. avis modulatur, modulans letatur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . lucidior et lenior aer iam serenatur; iam florea, iam frondea silva comis densatur. 2. Ludunt super gramina virgines decore, quarum nova carmina dulci sonant ore. annuunt favore volucres canore, favet et odore tellus picta flore. cor igitur et cingitur et tangitur amore, virginibus et avibus strepentibus sonore 3. Tendit modo retia puer pharetratus; cui deorum curia prebet famulatus, cuius dominatus nimium est latus, per hunc triumphatus sum et sauciatus: pugnaveram et fueram in primis reluctatus, sed iterum per puerum sum Veneri prostratus. 4. Unam, huius vulnere saucius, amavi, quam sub firmo federe michi copulavi. fidem, quam iuravi, numquam violavi; rei tam suavi totum me dicavi. quam dulcia sunt basia puelle! iam gustavi: nec cinnamum et balsamum esset tam dulce favi! CLIV Est Amor alatus puer et levis, est pharetratus. Etas amentem probat et ratione carentem; Vulnificus pharetra signatur, mobilis ala; Nudus formatur, quia nil est, quo teneatur. Insipiens, fugitans, temeraria tela cruentans Mittit pentagonas nervo stridente sagittas, Quod sunt quinque modi, quibus associamur amori: Visus; colloquium; tactus; compar labiorum Nectaris alterni permixtio, commoda fini; In lecto quintum tacite Venus exprimit actum. CLV 1. Quam pulchra nitet facie, que cordis trahit intima! hec est, de cuius specie omnis amans dat plurima cum fletibus suspiria. hec processit de regia prole. multa dat hec et aufert gaudia. 2. Hec est, que caret macula totaliter. venenea traiecit Amor iacula ob hoc in mei viscera cordis. quapropter langueo, quod promere erubeo. sic estuo, eius igne exardeo. 3. Sitio, quod igniferos dolores fero. sedule si non exoro superos: Altitonum cum Hercule et Iunonem cum Pallade et Helenam cum Venere, non prospere hanc me continget vincere. CLVI De vere 1. Salve, ver optatum, amantibus gratum, gaudiorum fax, multorum florum incrementum! multitudo florum et color colorum, salvetote et estote iocorum augmentum! dulcis avium concentus sonat; gaudeat iuventus! hiems seva transiit, nam lenis spirat ventus. 2. Tellus purpurata floribus, et prata revirescunt, umbre crescunt, nemus redimitur. lascivit natura omnis creatura leto vultu, claro cultu Amor investitur. Venus subditos titillat, dum nature nectar stillat; sic ardor Venereus amantibus scintillat. 3. O quam felix hora, in qua tam decora sumpsit vitam sic politam, amenam, iocundam! o quam crines flavi! in ea nil pravi scio fore, in amore nescio secundam. frons nimirum coronata, supercilia nigrata et ad Iris formulam in fine recurvata. 4. Nivei candoris, rosei ruboris sunt maxille; inter mille par non est inventa. labia rotunda atque rubicunda, albi dentes sunt nitentes; in sermone lenta. longe manus, longum latus, guttur et totus ornatus est cum diligentia divina compilatus. 5. Ardoris scintilla devolans ab illa, quam pre totis amo notis, cor meum ignivit, quod cor fit favilla. Veneris ancilla si non curat, ardor durat, moritur, qui vivit. ergo fac, benigna Phyllis, ut iocunder in tranquillis, dum os ori iungitur et pectora mamillis! CLVII 1. Lucis orto sidere exit virgo propere facie vernali, oves iussa regere baculo pastorali. 2. Sol effundens radium dat calorem nimium. virgo speciosa solem vitat noxium sub arbore frondosa. 3. Dum procedo paululum, lingue solvo vinculum: «salve, rege digna! audi, queso, servulum, esto michi benigna!» 4. «Cur salutas virginem, que non novit hominem, ex quo fuit nata? sciat Deus! neminem inveni per hec prata.» 5. Forte lupus aderat, quem fames expulerat gutturis avari. ove rapta properat, cupiens saturari. 6. Dum puella cerneret, quod sic ovem perderet, pleno clamat ore: «siquis ovem redderet, me gaudeat uxore!» 7. Mox ut vocem audio, denudato gladio lupus immolatur, ovis ab exitio redempta reportatur. CLVIII 1. Vere dulci mediante, non in Maio, paulo ante, luce solis radiante, virgo vultu elegante fronde stabat sub vernante canens cum cicuta. 2. Illuc veni fato dante. nympha non est forme tante, equipollens eius plante! que me viso festinante grege fugit cum balante, metu dissoluta. 3. Clamans tendit ad ovile. hanc sequendo precor: «sile! nichil timeas hostile!» preces spernit, et monile, quod ostendi, tenet vile virgo, sic locuta: 4. «Munus vestrum», inquit, «nolo, quia pleni estis dolo!» etsi se defendit colo, comprehensam ieci solo; clarior non est sub polo vilibus induta! 5. Satis illi fuit grave, michi gratum et suave. «quid fecisti», inquit, «prave! ve ve tibi! tamen ave! ne reveles ulli cave, ut sim domi tuta! 6. Si senserit meus pater vel Martinus maior frater, erit michi dies ater; vel si sciret mea mater, cum sit angue peior quater, virgis sum tributa!» CLIX 1. Veris dulcis in tempore florenti stat sub arbore Iuliana cum sorore. Dulcis amor! Refl. Qui te caret hoc tempore, fit vilior. 2. Ecce florescunt arbores, lascive canunt volucres; inde tepescunt virgines. Dulcis amor! Refl. Qui te caret hoc tempore, fit vilior. 3. Ecce florescunt lilia, et virginum dant agmina summo deorum carmina. Dulcis amor! Refl. Qui te caret hoc tempore, fit vilior. 4. Si tenerem, quam cupio, in nemore sub folio, oscularer cum gaudio. Dulcis amor! Refl. Qui te caret hoc tempore, fit vilior. CLX 1. Dum estas inchoatur ameno tempore Phebusque dominatur depulso frigore, 2. Unius in amore puelle vulneror, multimodo dolore per quem et atteror. 161 1. Ab estatis foribus nos Amor salutat, humus picta floribus faciem commutat. flores amoriferi iam arrident tempori; perit absque Venere flos etatis tenere. 2. Omnium principium dies est vernalis, vere mundus celebrat diem sui natalis. omnes huius temporis dies festi Veneris. regna Iovis omnia hec agant sollemnia! CLXII 1. O consocii, quid vobis videtur? quid negotii nobis adoptetur? leta Venus ad nos iam ingredietur, illam chorus Dryadum sequetur. 2. O vos socii, tempus est iocundum, dies otii redeunt in mundum; ergo congaudete, cetum letabundum tempus salutantes + iocundum. 3. Venus abdicans cognatum Neptunum venit applicans Bachum oportunum, quem dea pre cunctis amplexatur unum, quia tristem spernit et ieiunum. 4. His numinibus volo famulari! ius est omnibus, qui volunt beari; que dant eccellenti populo scolari, ut amet et faciat amari. 5. Ergo litteris cetus hic imbutus signa Veneris militet secutus! exturbetur autem laicus ut brutus! nam ad artem surdus est et mutus. CLXIII 1. Longa spes et dubia permixta timore solvit in suspiria mentem cum dolore, que iam dudum anxia mansit in amore. nec tamen mestum pello dolorem. 2. Heu, cure prolixitas procurata parum et loci diversitas duxerunt in rarum, quod pre cunctis caritas cordis habet carum! omnis largus odit avarum. 3. In hoc loro stringitur nodus absque nodo, nec ullus recipitur modus in hoc modo; sed, qui numquam solvitur, plus constringit modo. lodircundeia! lodircundeia! 4. Hanc amo pre ceteris, quam non vincit rosa; nec proferre poteris cantibus nec prosa, nec voce nec litteris, quam sit speciosa. flos in amore spirat odore. 5. Inopino saucius hesito stupore, stulto carpor anxius animi furore, amens amans amplius obligor amore. nec tamen mestum pello dolorem. CLXIV 1. Ob amoris pressuram medentis gero curam amanti valituram. cor estuat interius, languet mens quondam pura, affligor et exterius propter nature iura. 2. «Si cupio sanari aut vitam prolongari, festinem gressu pari ad Corinne presentiam, de qua potest spes dari, eius querendo gratiam: sic quero reformari. 3. Hec dulcis in amore est et plena decore; rosa rubet rubore, et lilium convallium tota vincit odore; favum mellis eximium dulci propinat ore. 4. Non in visu defectus, auditus nec abiectus; eius ridet aspectus. sed et istis iocundius: locus sub veste tectus; in hoc declinat melius non obliquus, sed rectus. 5. Ubi si recubarem, per partes declinarem, casum pro casu darem; nec presens nec preteritum tempus considerarem, sed ad laboris meritum magis accelerarem!» CLXV 1. Amor telum est insignis Veneris. voluntates mentis gyrans celeris, amantum afflictio, cordis fibras elicis et conteris. vultu clarior sereno ceteris, me tibi subicio: defende, ne involvat me procella, que versatur clauso cordis pessulo in dulci puella! 2. Odor eius oris, fraglans lilium, amoris initiat indicium: exigenti osculum nullum prebet homini fastidium. frontis eius decens supercilium; os renitet flosculum. equalis illi nusquam reperitur; felix est, qui osculis mellifluis ipsius potitur! 3. Circumgyrantes canite concorditer! pedem pedi committite hilariter, congaudentes iubilo, concrepando manuum cum plausibus! solus solam veneror his laudibus, terso mentis nubilo; nam cum totalem video pudicam, singolari gaudio tunc potior optans in amicam. CLXVI 1. Iam dudum Amoris militem devotum me exhibui, cuius nutu me precipitem stulto commisi ausui, amans in periculo unam, que numquam me pio respexit oculo. 2. Si adhuc cessarem penitus, michi forte consulerem; sed non fugat belli strepitus nisi virum degenerem. fiat, quod desidero! vitam fortune casibus securus offero. 3. Me sciat ipsa magnanimum, maiorem meo corpore, qui ramum scandens altissimum fructum queram in arbore, allegans: ingenio non esse locum in amante metus nescio! CLXVII I. 1. Laboris remedium, exulantis gaudium, mitigat exilium virginis memoria; unicum solacium eius michi gratia. 2. In absentem ardeo; Venus enim aureo nectit corda laqueo. corporis distantia merens tamen gaudeo absentis presentia. II. 1. Nil proponens temere diligebam tenere, quam sciebam degere sub etate tenera, nil audens exigere preter mentis federa. 2. Iam etas invaluit, iam amor incaluit; iam virgo maturuit, iam tumescunt ubera; iam frustra complacuit, nisi fiant cetera. 3. Ergo iunctis mentibus iungamur corporibus! mellitis amplexibus fruamur cum gaudio! flos pre cunctis floribus, colluctemur serio! 4. Uvam dulcem premere, mel de favo sugere: quid hoc sit, exponere tibi, virgo, cupio; non verbo, sed opere fiat expositio! CLXVIII 1. Annualis mea sospes sit et gaudeat! arrideat, cui se hec chorea implicat, quam replico, et precino: pulchrior et aptior in mundo non est ea! 2. Fervens illa mea ignis est, sed suavitas et bonitas renitent ex ea. provocant me talia ad gaudia, tristorque cum suspiriis sub lite Venerea. 3. Hospitalis mea, candida et rubea, amabilis. Venus, amoris dea, me tibi subicio, auxilio egens tuo; iam caleo et pereo in ea! 4. Collaudate meam, pudicam, delectabilem, amabilem! amo ferventer eam. per quam mestus vigeo et gaudeo, illam pre cunctis diligo et veneror ut deam. CLXIX 1. Hebet sidus leti visus cordis nubilo, tepet oris mei risus carens iubilo; iure mereo: occultatur nam propinqua, cordis vigor floret in qua; totus hereo. 2. In Amoris hec chorea cunctis prenitet, cuius lumen a Phebea luce renitet et pro speculo servit solo; illam colo, eam volo nutu solo in hoc seculo. 3. Tempus queror tam diurne solitudinis, quo furabar vi nocturne aptitudinis oris basia, a quo stillat cinnamomum et rimatur cordis domum dulcis cassia. 4. Tabet illa tamen, caret spe solacii, iuvenilis flos exaret. tanti spatii intercisio annulletur, ut secura adiunctivis prestet iura hec divisio! CLXX 1. Quelibet succenditur vivens creatura ad amoris gaudia; meque traxit cura insignite virginis, in cuius figura laboravit Deitas et mater Natura. 2. Facies est nivea, miranda decore, os eius suffunditur roseo rubore. consurgenti cernitur similis aurore, irriganti climata matutino rore. 3. Tota caret carie; lampas oculorum concertat carbunculo; sicut flos est florum rosa, supereminet virginalem chorum. . . . . . . . scintillulas excitat amorum. CLXXI 1. De pollicito mea mens elata in proposito vivit, animata spei merito; tamen dubito, ne spes alterata cedat subito. 2. Uni faveo, uni, dico, stelle, cuius roseo basia cum melle stillant oleo. in hac rideo, in ipsius velle totus ardeo. 3. Amor nimius incutit timorem, timor anxius suscitat ardorem vehementius; ita dubius sentio dolorem certo certius. 4. Totus Veneris uror in camino; donis Cereris, satiatis vino presto ceteris, et cum superis nectare divino fruor frueris! CLXXII 1. Lude, ludat, ludite! iocantes nunc audite, quos presentis gaudia demulcent leta vite: histrio tesseribus; clericus amplexibus deludat mulieres! 2. Amor est iam suavibus canendus melodiis, qui non tardet gravibus detentus homiliis! spondeat puellula florens quasi rosula, verbis devicta piis! 3. Dicat «ita!» facile, nil deneget rogata, non viri notitiam rimetur prenotata! faciat, quod petitur; quod prece negligitur, prestet virgo laudata! CLXXIII 1. Revirescit et florescit cor meum a gaudio. ab hac peto corde leto, quam numquam deserui, tota mente ut repente donet michi gratiam, si merui. 2. Philomena per amena silve quando volitat exultando et cantando, statim tui glorior. miserere, quia vere in hac pena dolcissima morior! CLXXIV 1. Veni, veni, venias, ne me mori facias! hyria hyrie nazaza trillirivos! 2. Pulchra tibi facies, oculorum acies, capiliorum series - o quam clara species! 3. Rosa rubicundior, lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior! CLXXV 1. Pre amoris tedio vulneror remedio cordis mei, telo; patior naufragium quassa rate, velo. 2. Aura spirans gratie, + o puella, facie rutilans decora, me amantem respice non tardanti mora! 3. Amoris transitio me donat exitio, cor cremat scintilla; quam si non extinxeris, cor erit favilla. 4. Vultus tuus urget me, visus tuus ligat me miserum frequenter, amor tuus urit me indeficienter. 5. Virgo tu dulcissima, cum sis formosissima, adhuc in hac cella me egenum eripe de ferventi procella! CLXXVI 1. Non est in medico semper, relevetur ut eger; Interdum docta plus valet arte manus. (Ovid, Ex Ponto, 1, 3, 17/18) 2. Vim fidei menti facundia dat sapienti, Cum resonat plene prolatio vocis amene. CLXXVII 1. Stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. eia! 2. Stetit puella tamquam rosula: facie splenduit et os eius floruit. eia! 3. Stetit puella bi einem bovme, scripsit amorem an eime lovbe. dar chom Uenus also fram; caritatem magnam, hohe minne bot si ir manne. CLXXVIII 1. Volo virum vivere viriliter: diligam, si diligar equaliter; sic amandum censeo, non aliter. hac in parte fortior quam Iupiter nescio procari commercio vulgari: amaturus forsitan volo prius amari. 2. Muliebris animi superbiam gravi supercilio despiciam, nec maiorem terminum subiciam neque bubus aratrum preficiam. displicet hic usus in miseros diffusus; malo plaudens ludere quam plangere delusus. 3. Que cupit, ut placeat, huic placeam; ipsa prior faveat, ut faveam. non ludemus aliter hanc aleam, ne se granum reputet, me paleam. pari lege fori deserviam amori, ne prosternar impudens femineo pudori. 4. Liber ego liberum me iactito, casto pene similis Hippolyto, nec me vincit mulier tam subito. que seducat, oculis ac digito dicat me placere et diligat sincere; hec michi protervitas placet in muliere. - 5. Ecce michi displicet, quod cecini, et meo contrarius sum carmini, tue reus, domina, dulcedini, cuius elegantie non memini. quia sic erravi, sum dignus pena gravi; penitentem corripe, si placet, in conclavi! CLXXIX 1. Tempus est iocundum, o virgines! modo congaudete, vos iuvenes! o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 2. Cantat philomena sic dulciter, et modulans auditur; + intus caleo. o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 3. Flos est puellarum, quam diligo, et rosa rosarum, qua caleo. o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 4. Tua me confortat promissio, tua me deportat negatio. o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 5. Tua mecum ludit virginitas, tua me detrudit simplicitas. o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 6. Sile, philomena, pro tempore! surge, cantilena, de pectore! o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 7. Tempore brumali vir patiens, animo vernali lasciviens, o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! 8. Veni, domicella, cum gaudio! veni, veni, bella! iam pereo! o! o! totus floreo! Refl. Iam amore virginali totus ardeo; novus, novus amor est, quo pereo! CLXXX 1. O mi dilectissima! vultu serenissima et mente legis sedula, ut mea refert littera? Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 2. «Que est hec puellula,» dixi, «tam precandida, in cuius nitet facie candor cum rubedine?» Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 3. Vultus tuus indicat, quanta sit nobilitas, que in tuo pectore lac miscet cum sanguine. Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 4. «+ Que est puellula dulcis et suavissima? eius amore caleo, quod vivere vix valeo.» Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 5. Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 6. Tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris, qui lucem donat tenebris. Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! 7. «Vellet Deus, vellent di, quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula!» Refl. Mandaliet! mandaliet! min geselle chovmet niet! CLXXXI 1. Quam Natura ceteris mira preflorat arte, querele cura veteris, qua laude tuear te? Refl. Revertere, revertere iam, ut intueamur te! 2. Veneris! ad Venerem instigor miro Marte; si veneris, cur gemerem, cura curatus Marthe? Refl. Revertere, revertere iam, ut intueamur te! 3. Ne mee blanditie michi spem artes arte, cum tue sint primitie laudis in omni parte! Refl. Revertere, revertere iam, ut intueamur te! 4. Sed, respondens merito laudis nunc per te parte, velis, ut + nulla verito meam experiar te! Refl. Revertere, revertere iam, ut intueamur te! CLXXXII 1. Sol solo in stellifero stellas excedit radio; sic unica, quam diligo, michi placet et populo. Refl. Vos igitur, o socii, nunc militetis Veneri! 2. Quecumque est, quam diligo, quam super omnes eligo, de qua frequenter cogito, michi respondet merito. Refl. Vos igitur, o socii, nunc militetis Veneri! 3. Aspectus eius liliis, rosa genis est similis, os dulce, latus gracile, longitudinis modice. Refl. Vos igitur, o socii, nunc militetis Veneri! 4. O si forem Mercurius Philologie sedulus et si sit in compedibus, sibi iungerer clericus. Refl. Vos igitur, o socii, nunc militetis Veneri! 5. Quid illud? possum dicere: nosti quid velim petere, festina moram rumpere, fac mori vel fac vivere! Refl. Vos igitur, o socii, nunc militetis Veneri! CLXXXIII 1. Si puer cum puellula moraretur in cellula - Refl. Felix coniunctio amore succrescente, pari remedio propulso procul tedio! 2. Fit ludus ineffabilis membris + desertis labilis. Refl. Felix coniunctio amore succrescente, pari remedio propulso procul tedio! CLXXXIV 1. Virgo quedam nobilis, div gie ze holçe vmbe rîs. do si die burde do gebant, Refl. Heia, heia, wie si sanch! cicha, cicha, wie si sanch! vincula, vincula, vincula rumpebat. 2. Venit quidam iuvenis pulcher et amabilis, der zetrant ir den bris. Refl. Heia, heia, wie si sanch! cicha, cicha, wie si sanch! vincula, vincula, vincula rumpebat. 3. Er uiench si bi der wizen hant, erfuort si in daz uogelsanch. . . . . . . . . . . . . . . . Refl. Heia, heia, wie si sanch! cicha, cicha, wie si sanch! vincula, vincula, vincula rumpebat. 4. Venit + swe . . . Aquilo, der warf si verre in einen loch, er warf si verre in den walt. Refl. Heia, heia, wie si sanch! cicha, cicha, wie si sanch! vincula, vincula, vincula rumpebat. CLXXXV 1. Ich was ein chint so wolgetan, virgo dum florebam, do brist mich div werlt al, omnibus placebam. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 2. Ia wolde ih an die wisen gan, flores adunare, do wolde mich ein ungetan ibi deflorare. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 3. Er nam mich bi der wizen hant, sed non indecenter, er wist mich div wise lanch valde fraudulenter. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 4. Er graif mir an daz wize gewant valde indecenter, er fuorte mih bi der hant multum violenter. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 5. Er sprach: «vrowe, gewir baz! nemus est remotum.» dirre wech, der habe haz! planxi et hoc totum. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 6. «Iz stat ein linde wolgetan non procul a via, da hab ich mine herphe lan, tympanum cum lyra.» Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 7. Do er zu der linden chom, dixit «sedeamus», - div minne twanch sêre den man - «ludum faciamus!» Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 8. Er graif mir an den wizen lip, non absque timore, er sprah: «ich mache dich ein wip, dulcis es cum ore!» Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 9. Er warf mir uof daz hemdelin, corpore detecta, er rante mir in daz purgelin cuspide erecta. Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! 10. Er nam den chocher unde den bogen, bene venabatur! der selbe hete mich betrogen. «ludus compleatur!» Refl. Hoy et oe! maledicantur tilie iuxta viam posite! CLXXXVI 1. Suscipe, flos, florem, quia flos designat amorem! illo de flore nimio sum captus amore; Hunc florem, Flora dolcissima, semper odora! Nam velut aurora fiet tua forma decora. Florem, Flora, vide! quem dum videas, michi ride! Flori fare bene! tua vox cantus philomene. Oscula des flori! rubeo flos convenit ori. 2. Flos in pictura non est flos, immo figura; Qui pingit florem, non pingit floris odorem.